# Epigrammatum libri tres 2.69

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXVIII. S. IOSEPHUS in Coniugio Beatissimae Virginis Virgo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.69

Virginis hic nuptae, et Pueri maturus Alumni
In patria Custos, Exilioque Comes,
Iesseia de stirpe licet, Regesque, Ducesque
Cognati numeret sanguinis inter Auos;
Ipse tamen tantae tam clarus Imagine gentis
Vivere Plebeii maluit arte fabri.
Sed Iesseia pari cum Virgo locanda Marito
Nusquam ullum posset Virgo videre parem:
Monstratus faber iste fuit demum indice Virga:
Coniugii o quanti pronubae Virga fuit!
Arida iam fuerat, iamque omnibus orba medullis,
Parsque super verni nulla viroris erat:
Vivere tota tamen, rursumque virescere coepit,
Cum fuit illa fabri Virga resumpta manu.
Quomodo enim potuit florescere talis in illa
Virga manu? dices, Virgo erat illa manus.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
