Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXXVI. DALFINA, et ELZEARIUS Coniuges Virgines a Christo puerulo interuisuntur.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.77
Unproofread scanNot analysed yet
Ad pacti Dalfina tori cum pergeret umbram,
Certa vel in nupto Virgo manere toro:
Iamque oculos casto coepissent claudere somno
Hinc desponsa suos Virgo, Vir inde suos:
Arcanum subiit proles pulcherrima lectum.
Virgineo proles quae fuit orta sinu:
Et placide sponsamque inter sponsumque resedit,
Cum geminis Virgo tertia Virginibus.
Inscius obstupuit sua gaudia lectus; et ipsum
Delicias nequiit ferre cubile suas.
Visa nec est sponsis ulla altera gratior umbra,
Horula nec brevior ducta soporis erat.
Optent formosam lasciva cubilia prolem,
Pulchrior in thalamo Virgine visa fuit.
Cur fugit ergo meum proles, ais, ista grabatum?
Sterne torum similem, qui cupis hanc sobolem.