Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXXXIV. IOANNES CALYBITA parentum incognitus hospes.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.85
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse licet Patris Calybita palatia damnet,
Incola quaesito pauper in exilio.
Saepe tamen Matrem noctuque diuque tuetur,
Absentemque audit saepe videtque Patrem.
Proderit aspectum Patriae fugisse quid, inquit,
Si patriae occurrunt tot simulacra mihi!
Praestat ut ostendam manifesta parentibus ora,
Hac oculos plectam scilicet Arte meos.
Sarcinulas legit ergo breves, exulque relictam
In patriam, tectus paupere veste redit.
Hic toto videt ore Patrem, Matrique videtur,
Nec tamen alterna nascitur ille fide.
Praesentem quin ipsa parens aversa tuetur,
Eque suo pellit nescia vestibulo.
Saepe suis avae Natis nocuere parentes,
Tutus apud Matrem hanc tu Calybita manes.