Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XCIV. AFRA ignibus amorem expiavit.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.95
Unproofread scanNot analysed yet
Orta Cypro, Cypriae ut faceret sacra impia Matri,
Arsit Vindelicis Afra Cupidinibus.
Sed melior, cum Christe, tuos perferret Amores,
Iussit abire tuas, foede Cupido, faces.
Non abiere faces. Iterum illa recedere iussit,
Atque iterum iussae, non abiere tamen.
Artem, ergo sciam, qua pellere Cyprida possim,
Est aliquid, Civis quod mea ferre nequit.
Illa timet lacrimas, aderit mihi lacrima. Flammas
Illa timet, deerit iam neque flamma mihi.
Dixit, et in lacrimas simul ivit, et ivit in ignes,
Et simul in poenas ivit utrasque Venus.
Exilii est pertaesa quidem Venus: hic tamen omni
Interdictum unda vellet et igne sibi.