# Epigrammatum libri tres 2.99

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XCVIII. IACOBUS Anachoreta, e proco latro; e latrone lacrimator.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.99

Iam placitus Superis, caelique simillimus hospes.
Et nulla tactus labe Iacobus erat;
Cum male securus Vicinum assedit ad ignem,
Vicinoque Senex ustus ab igne fuit.
Virgo aderat, misere lethaeo obsessa colubro,
Virgo per illius Sospes itura preces.
Ille Orcum hospitio discedere iussit: et Ortus
Humano iussus cessit ab hospitio.
Vix dum convaluit, Sene suppetiante, puellae,
Et male continuo coepit habere Senex.
Coepit enim, (ah, quid coepit enim?) male coepit amare:
Vixque procus fuerat, cum quoque latro fuit.
Flagitii sed sero memor, subit abditus antrum,
Obruit effossa seque superstes humo.
Inde sui vindex, iterum plorare laborat
In tumulo, quicquid riseratin thalamo.
Maius an esse malum queat, atque est femina? parcit
Orco insessa; Orco libera facta, noces.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
