Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonii caperes cum Iura, Philippe, Senatus,
In domino Vestes erubuere suo.
Sed festina tibi cum stamina Parca secaret,
Emoriente repens pallor in ore fuit.
Et simul in tristem Vestes abiere nigrorem,
Purpureusque togae coepit abesse rubor.
Hinc suus ergo color iam desiit esse Galero;
Nempe suus domino desiit esse color.
Pauper ab effosso ditescit turba metallo,
In terrae medios dum solet ire sinus;
O utinam has posset tumuli penetrare fodinas,
Eruta Fernandi plus daret una manus.