# Epigrammatum libri tres 3-9

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3-9

Expensis redimi si possent funera numis,
Par erat hac redimi funera posse manu.
Argenti tam larga fuit manus; unice ut illas
Duceret esse suas, quas tribuisset, opes.
Et tamen hanc inflexa manum mors abstulit orbi,
Caelestesque illam iussit habere plagas.
Hoc placet, o Superi! sit mors inflexa, precamur:
Si flecti vellet, saevior illa foret.
Qui Lignum famosus eram Iurisque peritus,
Causidico gnarus tollere bella foro:
In modica iubeor longum requiescere tumbae
Heu, linguae, heu famae flebilis Umbra meae:
Nil prodest didicisse alias componere Lites:
Nil veteri Leges condere iure novas.
Intendit Mors lege sua mihi denique Litem:
Hei mihi! cur unam hanc soluere non didici?

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
