Latin · Hendecasyllable
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., CIII. In furaces Haeredipetas.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.104
Unproofread scanNot analysed yet
Furtivo manus ardeat Pyropo,
Et rapto gemat Arca sub metallo,
Et res patria crescat usque et usque.
Agris addere dum studetis Agros,
Census Censibus, atque inempta raptis;
Non sunt (quid dubitatis?) ista, non sunt.
Et si creditis esse Iura, non sunt,
Vos Accrescere tunc iubetis Assem,
Iussit tollere Cera cum Trientem
Expunctus queritur dolendus Haeres,
Quem pro divite praedio obtinendo
Versu Cera locaverat secundo.
Nam vos Dulcibus invidi CADUCIS
Ceram vertitis omnem; et arte magna
Ex Longis facitis breves tabellas.
Sed qui crescere sic iubetis AURUM,
Si recte memini, iubebit olim,
Vos Decrescere, ne timete, FERRUM.