Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XVI. Societas IESU, assiduis Calvinistarum Calumniis petita.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Regia sacrilego scrutari viscera ferro,
Et madidas domino sanguine ferre manus;
Et quae nec Tragici finxerunt Monstra cothurni,
Intra Labdaciam visa fuisse domum:
Omnia Caluorum plebes turpissima iurat
Vel docuisse meum, vel didicisse gregem.
Quid facitis Leges? Iurata Kalumnia fallit.
Remnia legitimas littera quaere minas.
Iam frontem effrontem potes Ara notare Libonis;
Nec potes hic ullam ducere Kappa moram.
Ite citi, lamnas mediis date ab ignibus, ite:
Iam docuit Prolem stigmata ferre Parens.
Aequetur Caluo soboles famosa Parenti;
Quod Pater in tergo, Natus in Ore ferat.