# Epigrammatum libri tres 3.17

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XVI. Societas IESU, assiduis Calvinistarum Calumniis petita.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.17

Regia sacrilego scrutari viscera ferro,
Et madidas domino sanguine ferre manus;
Et quae nec Tragici finxerunt Monstra cothurni,
Intra Labdaciam visa fuisse domum:
Omnia Caluorum plebes turpissima iurat
Vel docuisse meum, vel didicisse gregem.
Quid facitis Leges? Iurata Kalumnia fallit.
Remnia legitimas littera quaere minas.
Iam frontem effrontem potes Ara notare Libonis;
Nec potes hic ullam ducere Kappa moram.
Ite citi, lamnas mediis date ab ignibus, ite:
Iam docuit Prolem stigmata ferre Parens.
Aequetur Caluo soboles famosa Parenti;
Quod Pater in tergo, Natus in Ore ferat.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
