Latin · Hendecasyllable
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXIV. De miseriis Honorum Aulicorum.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Qui fasces petit aemulus superbos,
Aut Regni dominam potentis Aulam,
Si Poenas dare, quas meretur, optat,
Regnum continuo impetret, quod optat.
Tum farto licet incubet grabato,
Et texto latus ambiatur ostro,
Prolixas tamen exsecratus horas
Insomnes vigilabit inter Umbras.
Quamvis Assyrio Culina luxu
Lautas instruat expedita Mensas,
Quamvis Caecuba ponat et Falerna
Festis vina Minister in culullis,
Impasto tamen ore, delicatas
Inter pocula nauseabit escas.
Illi pectine si cohors eburno
Ludat Threicium sonora carmen,
Orpheam sibimet suus profundo
Turbabit gemitu Tragoedus artem.
Si fulgentibus hinc et hinc Sarissis
Stipent mille Satellites euntem,
Et cingant totidem ensibus clientes,
Et strictis totidem Aulici verutis;
Pallebit tamen, et suas in ipsis
Anceps Civibus expavescet hastas;
Nulli fidere certus: atque summa
Inter gaudia maestus: Inde Regum
Dum fasces quatit, et superbit Auro,
Toto cogitur exulare Regno.
Durum est Exilium timere, durum est:
Multo durius est Timere Regnum.