# Epigrammatum libri tres 3.27

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXVI. In CINNAM VIRGILII infelicem Simium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.27

Aemulus Andinos imitari Cinna cothurnos
Dum cupit, et simili bella ciere tuba,
Iam repetit, Patulae quid agas sub tegmine fagi
Tityre; iam laetas quid faciat Segetes:
Iam Phrygis arma Viri rauco citat altera versu,
Iam Culicis totum funere claudit opus.
Talia Cinna canit, quoniam Maro talia. Quod si
Plura Maro caneret, pluria Cinna canat.
Denique tanta subest imitandi Cura Maronis,
Ut, si speret, eum vincere Cinna velit.
Cinna, quid unius tantum oblivisceris, amens?
Est ea praecipue res imitanda tibi.
Ille suam flammis aboleri Aeneida iussit,
Alteraque Ausonio Pergama obire rogo.
Tu quoque Cinna iube tradi tua Carmina flammis;
Esse tuo maior Cinna Marone potes.
Saepe rogata suos illi ignes Roma negabat:
Tu vix incipies Cinna rogare, Dabit.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
