# Epigrammatum libri tres 3.31

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXX. Iuvenis ut B. Virginem videat, libens oculum amittit: paratus et alterum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.31

Partheniam Iuvenis sic olim orasse Parentem
Dicitur, effusis saepe rigatus Aquis:
O liceat Regina, tuos mihi cernere vultus!
Oraque Caelitibus visa, videre mihi!
Audiit haec: Oculo sed quo mea videris Ora,
Ora dein hominum nulla videbis, ait.
Ille simul partemque volens excludere Noctis
Aspectoque simul Virginis ore frui:
Laeva prematur, ait, pateat fax dextra: videnti
Unica si superest, una perire potest.
Mox, ubi partitos oculos in Virgine fixit,
Omnia sunt uno sidera visa loco.
Sol ibi se Solem, Lunam se Luna negavit;
Virginis os oculo Lunaque Solque fuit.
At nequiit Caelestem oculus perferre nitorem,
Dumque diem vidit, perdidit ipse diem.
Se tamen in tali gavisus obisse Theatro,
Funere, ait, nequii nobiliore mori.
Tunc oculum piguit, dextro moriente, sinistrum,
Se quoque cum socio non periisse suo.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
