Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XXXVIII. De IOCO TIMAEI, quo incendium EPHESIAE Dianae excusavit.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
In celebres ruerent Triviae cum sana favillas,
Regia Nocturno fana cremata dolo:
Graecus Adulator, Quid caussam quaeritis? in quit:
Causa Diana suis ignibus ipsa fuit.
Magnus enim Macedum satus illa nocte Tyrannus
Obstetricantem iussit adesse DEAM;
Inde suis nequiit Diana a sedibus absens,
Sedibus admotas exanimare faces.
Dixit, et applausit dicenti Graecia. Tantus
Ingenuo color est visus inesse ioco.
Ne turgesce tamen tam effuso Graecule plausu,
Nam ioca, crede mihi, sera fuere nimis.
Quae si dicta forent flammis durantibus, ipsas
Extinctura credo fuisse gelu.