# Epigrammatum libri tres 3.42

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XLI. De Morte MATTHAEI divitis Haeretici.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.42

Matthaeus foetente Nepos e faece Lutheri.
Cui prope Croesea ditior arca fuit:
Fatali cum membrat toro moribunda rotaret,
Frigeretque suas iam situs ante fores.
Atra domum Nebula et Nox intempesta tegebat,
Nec via, qua fugiens spiritus iret, erat;
Emersere proin' vicino e limine flammae,
Hauseruntque tribus proxima tecta rogis.
Admirata novos vicinia flebilis ignes,
Haec, ait, e nullo fulmine flamma venit:
Nec per Nocturnam crevere incendia fraudem;
Quaenam igitur causa his ignibus esse potest?
Una potest: Matthaeus ea reperire lucerna
Ad Lethaea suam debuit antra Viam.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
