Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XLVII. B. AGATHAE festus dies HENRICO Illustrissimo Principi Natalis.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.48
Unproofread scanNot analysed yet
Lactea crudelis cur amputat ubere forceps?
Virgineoque cadit secta papilla sinu?
Iudicis ira iubet, sed iniqui Iudicis ira,
Ubera cui nunquam praebuit ulla Parens:
Cui sua Nutrices admorunt ubera tigres,
Saevior aut vicit bellua siqua tigres.
Non tamen insonti sons obfuit ira: sed illi
Reddita caelesti sorte papilla fuit.
Miratus sum saepe, foret quae causa, quod isto
Ubera erant Agathae tota repensa die?
At genitum post quam tali te luce videbam,
Henrice, o Patriae fama futura tuae.
Mirari porto nequii: Modo cognita causa est,
Debita erat Cunis illa Mamillae tuis.