# Epigrammatum libri tres 3.48

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., XLVII. B. AGATHAE festus dies HENRICO Illustrissimo Principi Natalis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.48

Lactea crudelis cur amputat ubere forceps?
Virgineoque cadit secta papilla sinu?
Iudicis ira iubet, sed iniqui Iudicis ira,
Ubera cui nunquam praebuit ulla Parens:
Cui sua Nutrices admorunt ubera tigres,
Saevior aut vicit bellua siqua tigres.
Non tamen insonti sons obfuit ira: sed illi
Reddita caelesti sorte papilla fuit.
Miratus sum saepe, foret quae causa, quod isto
Ubera erant Agathae tota repensa die?
At genitum post quam tali te luce videbam,
Henrice, o Patriae fama futura tuae.
Mirari porto nequii: Modo cognita causa est,
Debita erat Cunis illa Mamillae tuis.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
