Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXI. Zwinglius iurat, suam se doctrinam per somnium didicisse.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.62
Unproofread scanNot analysed yet
Dormiit Ascraeus Parnassi in culmine Pastor,
Et subitum Vatem iussit abire Sopor:
Alter in Helveticis ubi cautibus obdormivit,
Continuo Vatem fertilis Umbra tulit.
Zwinglius ille fuit. Qui dum Vigil angitur olim,
Vulgatum Populo qua probet Arte scelus:
Desperat Vigilans; Somnum ergo consulit: et mox
Doctorem ex voto somnus et umbra dedit.
Vellit enim auriculam sopito Larua: sed illa
Sciri quae fuerit; Candida et Atra, nequit.
Illa repente Viro curas exhaurit inanes,
Omniaque unum illum scire Magistra iubet.
Zwinglius inde Vigil sciit omnia qualia nemo
Nec Vigilans docuit, nec Vigilans didicit!
Laetior ergo suos invisit mane tribules,
Quaeque illa potuit discere nocte, docet.
Utque probet certa esse, esse omnia somnia iurans,
Somnia ne iura credimus esse: nega.