Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXVI. Eques nobilis post orbem peragratum, domi suae mortuus.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.67
Unproofread scanNot analysed yet
Quid mihi, Nile, tuas transmittere profuit Undas?
Ultraque extremos Persidis ire sinus?
Quid Syriam, et campos Solymae vidisse ruinae?
Omnia quae vidi, me docuere mori.
Fracta suas monstrant Babylonia marmora clades,
Et sua Contritus fata Colossus habet.
Pyramis aerias feriat licet ardua Nubes,
Ipsa tamen tumulum se videt esse sibi.
Ipse redux, vitam patriae inter limina perdo,
Et quaesita foris Parca, reperta domi est.
Vanum erat hoc tantis terrarum ambagibus unum
Discere: Momento patria me docuit.