# Epigrammatum libri tres 3.67

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXVI. Eques nobilis post orbem peragratum, domi suae mortuus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.67

Quid mihi, Nile, tuas transmittere profuit Undas?
Ultraque extremos Persidis ire sinus?
Quid Syriam, et campos Solymae vidisse ruinae?
Omnia quae vidi, me docuere mori.
Fracta suas monstrant Babylonia marmora clades,
Et sua Contritus fata Colossus habet.
Pyramis aerias feriat licet ardua Nubes,
Ipsa tamen tumulum se videt esse sibi.
Ipse redux, vitam patriae inter limina perdo,
Et quaesita foris Parca, reperta domi est.
Vanum erat hoc tantis terrarum ambagibus unum
Discere: Momento patria me docuit.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
