Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., VI. CAROLO Caesari Augusta spectandam se praebet.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vindelici Caesar famosa palatia Campi
Hesperio visum venerat usque sinu:
Exhibuit spectanda oculis Urbs omnia tantis,
Et monstravit opes ambitiosa suas:
Hic Caelo aerias aequata cacumina turres,
Hic inter pictas aurea templa domos:
Septaque Castrensi sublimia moenia vallo,
Plenaque non vano bellica tela metu.
Hic Corcyraei miracla recentia prati,
Hic inter patulas invia tecta fores.
Nunc liquidos sontes, sparsumque per aera rorem,
Ludicra nunc prisco munera mixta ioco:
Rursus opes, seu Lyda quibus Cimmelia Croesi,
Sive quibus Crassi nobilis arca fuit.
Quae licet ingentes, tamen erubuere videri,
Cum, quas spectabat, vinceret hospes opes.
Frustra Augusta cupis magna hic ostendere: solo
In speculo Caesar MAGNA videre potest.