Latin
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXXII. Graecis Adramyttenis, PETRUS Latinus Episcopus praeficitur.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.73
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quondam uberibus laeta inter Gargara pratis
Ire Saginatas Graecia vidit Oues,
Illac arentes hodie sterilescere Campos,
Et fetam loliis surgere cernit humum.
Non veteres ea Terra greges; non ostia Caulae
Tuta peregrinis cernit ab insidiis.
At Romana gregem videt inter pascua tutum
Eminus, et nullis peruium Ouile feris.
Ah! quantum est discrimen? ait Raptoribus omnis
Ecce meus patuit grex, periitque lupis.
Ausonius sed nulla timet grex damna rapinae:
An quia Pastorem grex habet ille Petrum?
Petrum habet, o tali duce pascua laeta1 iubeto
Talem etiam gregibus, Christe, prae esse meis1
Audiit optantem DEUS, et, quo tutior esset
Graecia, iam Petrum tu quoque, dixit, habe.
Hoc Pastore proin' quia gaudes Graecia Petro,
Altera iam fieri tu quoque Roma potes.