# Epigrammatum libri tres 3.75

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXXIV. Ad MARTINUM sacrae Antiquitatis sedulum Assertorem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.75

Si qua Prometheae vivunt monimenta Senectae,
Si qua latent sera scruta refossa manu:
Siquis adhuc Baculus, veterumve Cucurbita restat,
Aut aliquod Senii littera Nomen habet,
Quaeritur, et Libycis hodie contenditur arvis,
Atque Corinthiaco iam magis aere placet.
Non ita captatur Phrixei lana Draconis,
Non ita de Persis eruta praeda iugis.
Ista profanatas sequitur si gloria TRICAS,
Et prodest Apinis vana senecta suis:
Caelestes studio meliore inquirere chartas,
Et sacra maiorum postuma habere libet.
Tu Martine, locis illa omnibus omnia dudum
Sive iubes Orbi reddere, sive iuvas.
Nam veneranda tibi studium est gentile vetustas:
Visque tuis similes moribus esse libros,
Sic tu de Priscis, et de te Prisca merentur,
Et quia prisca legis facta, legenda facis.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
