Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXXV. De Caupone Lugdunensi.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.76
Unproofread scanNot analysed yet
Vina Falerna dolo vitiarat Caupo, meracos
Lymphato solitus fonte rigare cados.
Hoc studio corrasit opes; quibus omnibus illi
Pensilis e collo farta Crumena fuit.
Forte sui securus iter carpebat hic, undis
Gallus ubi patriis littora lambit Arar:
Cum praedatori conspecta Crumena volucri,
Maturae visa est esca futura fami.
Milvius ergo ruens properati fulminis instar
Ungue graves loculos insidiante rapit:
Sublimisque iterum rapta citus avolat esca,
Oraque in erepta tentat adunca dape.
Restitit indomitum rostris luctantibus aurum,
Uncatosque tenax lusit aluta pedes.
Ergo iterum rostro loculos, iterum ungue retentat;
Atque iterum rostro nil agit, ungue nihil.
Quare onus omne fami dum sentit inutile, rostro
Impatiens totum vindice damnat onus:
Iratoque gravem dimittit ab ungue crumenam,
Et mediis pondus nobile mergit aquis,
Iuris amans Auis ista fuit: Nam Iudice Miluo
Quas Undae dederant, Unda recepit opes.