# Epigrammatum libri tres 3.76

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXXV. De Caupone Lugdunensi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/3.76

Vina Falerna dolo vitiarat Caupo, meracos
Lymphato solitus fonte rigare cados.
Hoc studio corrasit opes; quibus omnibus illi
Pensilis e collo farta Crumena fuit.
Forte sui securus iter carpebat hic, undis
Gallus ubi patriis littora lambit Arar:
Cum praedatori conspecta Crumena volucri,
Maturae visa est esca futura fami.
Milvius ergo ruens properati fulminis instar
Ungue graves loculos insidiante rapit:
Sublimisque iterum rapta citus avolat esca,
Oraque in erepta tentat adunca dape.
Restitit indomitum rostris luctantibus aurum,
Uncatosque tenax lusit aluta pedes.
Ergo iterum rostro loculos, iterum ungue retentat;
Atque iterum rostro nil agit, ungue nihil.
Quare onus omne fami dum sentit inutile, rostro
Impatiens totum vindice damnat onus:
Iratoque gravem dimittit ab ungue crumenam,
Et mediis pondus nobile mergit aquis,
Iuris amans Auis ista fuit: Nam Iudice Miluo
Quas Undae dederant, Unda recepit opes.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
