Latin · Hendecasyllable
EPIGRAMMATUM LIBER TERTIUS. B. IGNATIO SOCIETATIS IESU CONDITORI SACER., LXXIX. Ad Academiam Herbipolensem, cum Dilingana concordem.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 3.80
Unproofread scanNot analysed yet
Musarum domus, et Politiorum
Sedes nobilis artium: Iuventam
Quae fraeno regis; atque Apollinari
Ornas belligeros honore Francos:
Seu dici titulo latiniori
Artaunum cupis, et vetustiori,
Seu, (quod gratius esse suspicamur)
Mavis Herbipolis recente vocis
Mutatae titulo vocari: Adesto,
Atque a Collibus uvidis amoeni
Vultum avertere ne gravare Maeni,
Grato lumine paullulum Suevi.
Donec littora pervageris Istri.
Illic Armidum simillimarum
Sedes altera visitur Sororum:
Sedes altera, quae pati Iuventam
Hinc fraeno regit; hinc nova vetustos
Pergit cingere Laurea Suevos.
Parnassi modo duplicem licebit
Montis dicere Verticem, nec illam
Partem cedere Libero, nec illam.
Dum concordibus illa et illa votis,
Uni servit Apollini, sed illi
Uni servit Apollini, impudicis
Qui pro moribus imperat pudicos:
Et per Pierios dehinc Canales
Incestas prohibet meare Lymphas.
Haec Francos decet, haec decet Suevos.
Musarum domus utraque, alterumque
Sedes altera diligit Lyceum:
Dum Phoebus meliorque sanctiorque
Musarum chorus, et Minerva, utroque
Concordes dominantur in Lyceo.