Latin
ADMODUM REVERENDO PATRI MUTIO Vittilesco Praeposito Generali societatis IESU.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres front.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Consilii mei cum alteram partem eder perbelle ac feliciter video, alteram tamen obtinere nunquam potero, ut qui Poesi ad commendationem et securitatem satisfecerim, ipse mihi in te observando, colendoque non faciam satis. Sed simul sentio vos viros Magnos, hac conditione factos esse, ut non tam quid debeatur, quam quod attribui queat, attendatis, ne si agatis semper ex dignitate vestra, ipsi vos quidem spolietis humanitatis fructu, qua proxime secundum Deum homo homini esse potest, ceteros vero homines, clientes vestros quos erectos et alacres in voluntatis conscientia suae, et significatione studii recreare possetis, faciatis vivere, quod ego vere cum nullis beneficiis commutem, sub meritorum beneficiorumque vestrum pressu, invenustos, ingratos, infelices, Paternitati tuae Admod. Reverendae Addictissimus Sebastianus Cramoisy