# Herodiados libri tres back.1a.138-150

Jakob Bidermann, Herodiados libri tres, back.1a.138 to back.1a.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/herodiados-libri-tres/back.1a.138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/herodiados-libri-tres/back.1a.138

57. Iesus puerulus reperit in horto florem Indicum, quem vocant Granadillae; in quo mysteria Christi patientis mire omnia conspiciuntur. Cuius eruditam descriptionem habes in 3 tom. Crucis. Iacobi Gretseri, 4. parte horti erucis. 133 58. Virgo, conspecto mirabili flore, maestum quid ominatur de cruce filii. Angeli florem idcirco ex oculis ablatum in ultimos Indos transportant. 134 59. Iosephi labor in Aegypto, et pueruli IESU collaborantis studium. 135 60. 61. 62. 63. 64. B. Virginis labor in velo artificrose texendo, in quo totum paradisum terrestrem coloribus scite expressit. Licuisse enim Iudaeis pingere et habere imagines, (etsi aliqui negant) docet Fran. Suar. 3. p. tom. 1. d. 54. fect. 1. et 2. ubi tradit. a Nicodemo quoque et ab ipso Christo imagines fuisse relictas. Vide etiam Bar. tom. 1. de Syrophoenissa. 137. 138 65. 66. Iosephus ab Angelo de reditu admonetur. 139. 140 67. 68. Iosephus et B. Virgo. Vale dicunt Arno et Melussae, hospitibus suis in Aegypto. 141 69. 70. Nuntiatur Hermopoli Mors Herodis, quem omnes prius morbi infestarant, ut fuse describit Iosephus antiq. lib. 17. c. 8. et Baron. tom. 1. anno Christi 8. 71. Cives Herodis aegritudine erecti, libertatem sperant. Iuvenes quadraginta Aquilam a auream, ab Herode contra leges in templo dedicatam, deripiunt. Iosephus 17. antiq. cap. 8. et Baron. 1. tom. ann. 8. 72. 74. Antipater Herodis filius, ob veneni suspicionem carcere clausus: et in spem regni erectus, ab Herode, quinto ante obitum die, obtruncatur. Ioseph. 17. antiq. c. 9. Baron. cit. Nicol. Serar. Herode. c. 21. Quare Herodes e filiis suis quatuor, omnino interemit: Hunc, videlicet, et paruulum, et duos florentissimos e Martamne, Alexandrum et Aristobulum. Ioseph. 16. antiq. c. 17. Ser ar. cit. 73. Aquilae raptores exuruntur vivi ab Herode Ioseph. et Baron. cit. 75. 76. 77. 78. Extremum facinus Herodis, iubentis occidi proceres omnes in Circo. Ioseph. et Baron. cit. 79. 80. Misso fulmine occulto, miserrime emoritur Herodes. FINIS.

---

Jakob Bidermann, Herodiados libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannherodias_1.xml.
