Latin
front.3.1 to front.3.4
Jakob Bidermann, Herodiados libri tres front.3.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI BENEVOLO BENE. QVod nuper Epigrammatis meis et futurum esse praesensi, et factum deinde vidi; ut, quae viri prudentes et magni benevole accepissent, eadem Psylli, et pusilli, nescio qui, nec latini sermonis, nec artis poeticae ignari. libere criminarentur; laudaturi, si sui. similia reperissent: id utrosque in hoc etiam poemate facturos exspecto. Atque alteros quidem, utne aliud velint, obiestor. alteros autem, in incepto pergant, nec ne, (ingenue dicam) non moror. Absolvi se carmen putat, quod a talibus condemnatur; damnandum profecto, si illis placeret. Cum praesertim pueros audiam quosdam heri natos, et adhuc a matre rubentes, ipsum velle Maronem, (ingenium tot saeculis et ingeniis laudatum) in ordinem redigere, et inter poetarum lixas iam reconsere; quod planius scripserit, quam putent oportuisse; quodque cum Pacuviis antique et horride, cum Papiniis tumide, cum Persus obscure loqui refugerit. Digni censura sua ridiculi censores. Quibus sicarmen hoc parum videbitur grande, sciant de Infantibus, non Gigantibus scriptum esse. Porro prioribus illis, rationem instituti mei breviter edam. Anni sunt haud minus viginti, cum adolescens inter alia poemata hoc de Infantibus Herodianis composui: argumentum pluribus poetis libatum prius, aut strictim exitinere contactum; a nullis, quos viderim, uberius et ex instituto perscriptum. Sumpsi primus scribere: et ad conandum aliquid, trahebar affectu. Id ubi legere postea quidam aut audiere, excitati suavissimo lemmate, eosdem Infantes suis sibi epigrammatis exornandos merito putarunt: quos opinor, alii aliique excipient; dum sese in Caelites hos praetextatos totus olim Helicon effundet. Tres operis constitui partes; Harum prima caedes commemoratur: verae quidem illae, ac faedae; etsi non eo sortassis modo, quo reipsa sunt perpetratae; certe autem quo patrari potuerunt. Etfas fuit poetae, ubi historia tacuit, verisimilia divinare. Neque enim, quos in Aeneide legimus cecidisse, ferrum ea parte omnes receperunt, qua carmini visum fuit. In nominibus decorum fuerat, si gentilia deligerentur. Sed ea fuere Hebraea, sane magnam partem aut aspera, aut ad numeri leges contumacia; ut pleraque me a Graecis Latinisue (quibus Iudaei iam per id tempus assueverant) opportuerit accire. Quod ne idem in Graecorum fabulis auderem (quarum feracissima poesis est) obstitit gentis Religio: ut satius mihi fuerit, aliquam nitoris poetici (qui plurimus inde se offerebat) iacturam facere, quam ab hoc decoro iudicioque discedere. Placuit tamen quasdam Imagines, seu penicillo, seu acu pictas poemati permittere: quod ab iis auctoribus numquam ego steteram, qui Iudaeis omni Imaginum usu fuisse interdictum censuere: cum iam olim in eorum partes discesserim, quibus visum est, non aeque omnes imagines, lege aut more vlle, Iudaeis negatas fuisse. Et sane expediebat poesi hanc opinionem alteri anteferre.