Latin
HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS., MARIA Mosys Soror, ventibus. De PHARAONIS Naufragio., lines 1.6.2.271-1.6.2.286
Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 1.6.2.271-286
Unproofread scanNot analysed yet
Merea venti pelago subsidere iussi,
Et sua littoribus iussa redire quies.
Nos legimus spolia; et plena praedamur aerena,
Quas maris absorptas reddidit aestus opes.
Mille virum vestes, et mille monilia; torquesque
Armillaeque auro chrysolitoque graves.
Et quicquid fuerat pretioso nobile cultu,
Quo fucata malae corpor a gentis erant.
Nil aliud, quam praeda fuit. Non brachia nobis,
Non humeri poterant, non satis esse sinus.
Et vel avara manus poterat satiata videri;
(Si tamen ulla satis posset habere manus.)
At miseri nudis opplebant littora membris,
Devotae colubris alitibusque dapes.
Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.
Exemplum Memphis cuilibet esse potest.