Latin · Elegiac couplet
HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS., IEPHTHIS immolanda, NUTRICI suae. De patris voto, et Sacrificio., lines 2.1.2.225-2.1.2.246
Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 2.1.2.225-246
Unproofread scanNot analysed yet
Si mortale tamen tibi vis, ut alumna relinquam
Mnemosynem; missum hoc lugubre carmen habe:
Quod precor, ipsa legas; et longo more, quot annis
Omnis in Isacia gente puella canat.
Forsitan, et quanti superet mihi tempo is usus,
Quaeris? Habet paucos luna sequestra dies.
Cernis, ut impleri properent duo cornua? Cernis,
Ut tangant metam iam prope, iamque suam!
Sex noctes septemue fluent, cum tota coibunt,
Et patiens pleni luminis orbis erit:
Ille dies mihi summu; erit; finemque laborum,
Tota mihi nequiit quam dare vita, dabit.
Post ubi in Elysium penetrabo liber a campum,
Abramio vivam tuta recepta sinu.
Atque ibi, quam genitor mortaliblis exiget oris,
Matris in amplexus, non abigenda, ruam.
Meque ibi Sara parens, ibi me Rebecca, receptam
Non renuent, neptes inter habere suas.
Quot proavos, patruosque mihi, quot sanguine iunctos
Isacidas, uno mors dabit una loco?
Ut pater, et sociae comites hic eripe vitae;
Nil mihi, dum restet tanta ibi turba, rapis.