# Heroidum epistolae 2.2.1

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae, HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS., CANDACE Regina, populo SABAEO. De opibus Salomonis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/2.2.1

QUAE litteris divinis, REGINA SABA, et Christo ipsi, REGINA AUSTRI, vocatur; ea vagi nominis apud alios scriptores est. Plures CANDacen putant; Aethiopum, vel (quod doctos video malle) Felicis Arabiae Reginam. Haec desiderio videndi, audiendique Salomonis, terra marique Hierosolymam contendit. Quo denique perlata, et opum ibi magnitudinem, aulaeque regiae urbisque pulchritudinem, ac Templi, praesertim maiestatem admirata; non praetermisit ad Sabaeos, cines suos, de iis, quae viderit audieritque, rescribere. Reg. 3. cap. 30. Paralip 2. cap. 9. Salian. anno 3047 num. 6.

---

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml.
