Latin
HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS., ECCLESIA TRIUMPHANS Militanti. De Caeli Caelitumque felicitate., lines 3.3.2.223-3.3.2.240
Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 3.3.2.223-240
Unproofread scanNot analysed yet
Et series prolixa patrum. Sua nomina cuique
Aurea: divina cuique notata manu.
Nec fugit infernum Successo nostra Draconem;
Dona videt natis iam sua picta tuis.
Inde dolor. Nec enim Lethai flamma camini
Tam gravis est illi, quam gravis illa fuit.
Ringitur; et natos natorum. et quodquod ab illis
Nascentur, rapta perdere matre, studet.
Tu studio, vermana, nihil terreberis isto;
Maius enim studium, quo fovearis, adest.
Praesentes animos viresque rogata ministram
Sidera: dant nullis arma domanda minis.
Fortiter obniti Cocyto perge; brevesque
Perfer in adversa conditione moras.
Exiguum durabit adhuc labor: inde sequentur
Praemiae, perpetuo digna labore peti.
Tum Germana, graves aerumnas, ipsa videbis,
Quas ibi tu fueras passa, fuisse LEVES.