# Heroidum epistolae 3.3.2.223-240

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae, HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS., ECCLESIA TRIUMPHANS Militanti. De Caeli Caelitumque felicitate., lines 3.3.2.223-3.3.2.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/3.3.2.223

Et series prolixa patrum. Sua nomina cuique
Aurea: divina cuique notata manu.
Nec fugit infernum Successo nostra Draconem;
Dona videt natis iam sua picta tuis.
Inde dolor. Nec enim Lethai flamma camini
Tam gravis est illi, quam gravis illa fuit.
Ringitur; et natos natorum. et quodquod ab illis
Nascentur, rapta perdere matre, studet.
Tu studio, vermana, nihil terreberis isto;
Maius enim studium, quo fovearis, adest.
Praesentes animos viresque rogata ministram
Sidera: dant nullis arma domanda minis.
Fortiter obniti Cocyto perge; brevesque
Perfer in adversa conditione moras.
Exiguum durabit adhuc labor: inde sequentur
Praemiae, perpetuo digna labore peti.
Tum Germana, graves aerumnas, ipsa videbis,
Quas ibi tu fueras passa, fuisse LEVES.

---

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml.
