Latin · Elegiac couplet
HEROIDUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS., ECCLESIA Purgans Militanti. De Cruciatu Ignis Purgatorii., lines 3.4.2.91-3.4.2.112
Jakob Bidermann, Heroidum epistolae 3.4.2.91-112
Unproofread scanNot analysed yet
Hibernis modo corpus aquis immersat et artus
Implicat Aeolio conglaciata gelu.
His tuae contendit sopire incendia curis,
Inque tuas poenas saepe subire soror.
Sic mihi Caelestis cum multa renuntiat Ales,
Nescio, quae sensus permeat aura meos.
O superi, meretis date Vos, date, praemia tantis
Non reperit grates nostra crumena pares.
Dum loquor, innumeros misero de carcere Manes.
Ad sua sublimes conspicor astra rapi.
Quae species illos, quae forma repente venustat;
Nullus iis tacto naevus ab igne manet.
O fugiant plures, fugiant! patriosque soluto.
Aere lares, flamma non remorante, petant!
Quondam ego tota sequar; sed quondam? ubi lumina pro me
Mutata in fontes tota sororis erunt.
Hei mihi! quando dies aderit? quando horae, solutum
Quae reliquum paene nuntiet esse meae?
Nam superest pars maior adhuc. Dum penditur assis
Sunt pendenda super mille talenta mihi.
Te penes ergo Vides, quanto hic ego tempore testem.
Expectat LACRIMAS nostra favilla tuas.