# Heroidum epistolae front.3

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae, AMICE LECTOR.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/front.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroidum-epistolae/front.3

Aliquot ab hinc annis, cum HEROUM epistolas publicarem, cupiebant amici, ut cas HEROIDUM epistolae comitarentur. Mihi contra, consultius visum, si aliquo post interuallo sequerentur; nec illae istarum mole (quam fastidimus) premerentur. In utrisque seorsim edendis, quid cavere studuerim, paucis monebo. Principio nolui materiem mihi sumere, iam alias alibi vulgatam: ac proinde Virginum nostrarum copias, etsi suppetebant, tamen quod in Epigrammatis tam ante plerasque attigeram, reducendas hic non existimavi. Tum deinde Magdalenae lacrimis, et Sponsae Romanae querelis, et hoc genus aliis argumentis, per mille poetas, millies decantatis, quid novinos adderemus. Ad haec, affectibus, (quos appellant) parcius, ac nonnulli volebant, indulsi; iis fere contentus, quos ipsa mihi historia narratio suggerebat. Sponsorum colloquia, aut Coniugum desideria. quamvis honesta, nihil ad instituti mei seriem faciebant. Seria malui, et lectori meo profutura. Postremo, ne in fabulis profanis epistola plue nimio lascivirent, argumentum et decorum prohibuere. Quis enim ferret, si Evam de Phaethonte, loquentem, audiret? Maluit epistola, hoc carere suco, ne iudicio videretur caruisse. Vale.

---

Jakob Bidermann, Heroidum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroides_1.xml.
