Latin · Elegiac couplet
HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum., lines 1.5.133-1.5.146
Jakob Bidermann, Heroum epistolae 1.5.133-146
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc mea, quae vel erunt, vel quae mea cumque fuerunt.
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt,
Fallor enim, aut certe simul hunc spectabis ephebum,
(Et poteris; tantum, sit mora nulla, veni)
Otius et vani fugies tua gaudia Circi,
Inque mei, dices, nil placet urbe Remi:
Sola sed Astra placent, quibus huc mihi talis ab Astris,
Et puer, et capiti missa corona venit.
Haec, scio, Tiburti, longeque his pluria dices,
Illa videnda tibi cum dabit ora Puer.
Et dabit illa tibi, non fallimur. Ipse rogabo:
Audiet ille meas, Caeciliaeque preces:
Audiet imo tuas; tali est puer indole: Castis
Ipse, venire prius quam iubeatur, adest.