# Heroum epistolae 1.5.133-146

Jakob Bidermann, Heroum epistolae, HEROUM EPISTOLAE. LIBER PRIMUS. DE QUATVOR NOVISSIMIS., V. VALERIANUS Sponsus, TIBURTIO, fratri. De PULCHRITUDINE Calitum., lines 1.5.133-1.5.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/heroum-epistolae/1.5.133

Tunc mea, quae vel erunt, vel quae mea cumque fuerunt.
Gaudia, tota mei gaudia fratris erunt,
Fallor enim, aut certe simul hunc spectabis ephebum,
(Et poteris; tantum, sit mora nulla, veni)
Otius et vani fugies tua gaudia Circi,
Inque mei, dices, nil placet urbe Remi:
Sola sed Astra placent, quibus huc mihi talis ab Astris,
Et puer, et capiti missa corona venit.
Haec, scio, Tiburti, longeque his pluria dices,
Illa videnda tibi cum dabit ora Puer.
Et dabit illa tibi, non fallimur. Ipse rogabo:
Audiet ille meas, Caeciliaeque preces:
Audiet imo tuas; tali est puer indole: Castis
Ipse, venire prius quam iubeatur, adest.

---

Jakob Bidermann, Heroum epistolae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannheroes_1.xml.
