Latin · Elegiac couplet
HEROUM EPISTOLAE. LIBER SECUNDUS. DE PRIVATIS QUORUNDAM CA. LAMITATIBUS., I. EUSTACHIUS Pater orbus, Mauro Romano. De LIBERORUM iactura., lines 2.1.45-2.1.86
Jakob Bidermann, Heroum epistolae 2.1.45-86
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque adeo, dum quisque ruunt in devia, Ceruus
Per nemus aeria fertur inane fuga:
Fertur. Ego Sociis; vos cetera turba moretur:
Haec, aio, haec nostra est praeda petenda manu.
Insequor Inde ferox. Fugit ille ferocior. Et qua
Invia cuique foret, pervia utrique via est.
Saepe feram ferro, iaculoque volante lacesso;
Irrita sed ferri vis iaculique fuit.
Ultima lunato tamen ut direximus arcu
Tela, fatigatae iam prope terga ferae,
Immani sese illa, supra Marpesia, saltu
Saxa (putes alis non caruisse) levat.
Bellerophontei sic visa volasse caballi
Ungula, Pegasias cum fodiebat aquas.
Utque pedem posuit sublimi in rupe, nec ullos
Eminus a pharetra credidit esse metus:
Restitit; et verso directa ad spicula vultu,
Ardua, cornigerum tollit in alta caput.
Hic video monstrum (monstrum admirabile!) fixam
In mediis Cerni cornibus esse Crucem:
Inque Crucis summa fixum video arbore Numen:
Sed plenum innumero vulnere Numen erat.
Attonitae cecidere statim, mea tela, sagittae;
Ceteraque ia manibus diriguere meis.
Haeret in obiecta, suspensus, imagine vultus,
Atque animum sensus destituere sui.
Dumque amens inhio: P caepere soluta repente
Fatidici mecum Numinis ora loqui.
Quae mihi! quae (superi!) DEUS ille, et qualia coepit
Dicere? verba ingens singula pondus erant.
Da veniam: Non ipse tuus si commodet ora
Tullius, illa Dei dicta referre queam.
Inde tamen clades (nam cetera parco) futuras,
Et casura meae noram ego fulcra domus.
Noram equidem: Sed quando forent casura, quibusque
Quotque ea fulcra modis; tunc mihi nosse nefas.
Interea ex oculis ubi visa recessit imago,
Fugitque illa spei debita praeda meae,
Ipse relinquo nemus, sociisque ex valle receptis
Ad mea lassatos praedia verto pedes.
Bis denos ibi dego dies; cum lenta subegit
Hinc hominum; hinc pecorum funera flere, lues.