Latin · Elegiac couplet
HEROUM EPISTOLAE. LIBER TERTIUS. DE MISCELLANEIS., V. THOMAS Aquinas, e Carcere, ALBERTO Magno. De SUA pro Castitate Pugna., lines 3.5.90-3.5.108
Jakob Bidermann, Heroum epistolae 3.5.90-108
Unproofread scanNot analysed yet
Nec facies oculis blandior ulla meis.
Candida vestis erat: croceis coma pendula cinnis;
Frons, radia; stellae, lumina; vultus, ebur.
Fascia cingebat latus aurea; cuius adunca
Fibula, celari pars adamantis erat.
Hanc ubi caelestis lateri detraxit ephebus,
Immortale, mihi, donum, ait, istud habe.
Cingulaque ambitis circumdedit aurea lumbis.
Nec visum Zonae pondus inane fuit.
Omnis enim flagrante calor de corpore cessit:
Convaluitque novo tacta medulla gelu.
Excitor; atque oculis obeo vigilantibus, omnem,
Presserat aligeri quem modo planta, locum.
Hei mihi! Nullus adest oculis vigilantibus Ales;
Quodque datum est somni tempore, munus abest.
Sed patiar, donata mihi si fascia desit;
Munera dum maneant interiora mihi.
Et mansura reor. Nec enim donantis Ephebi
Dicta volent pactam fallere verba fidem.