Latin
ADMODUM REVERENDO PATRI MUTIO VITELLESCO SOCIETATIS IESU PRAEPOSITO GENERALI
Jakob Bidermann, Heroum epistolae front.1
Unproofread scanNot analysed yet
IN secessu Tusculano, cura nuper alii labores missionem dedissent, huc animum horis subsecivis appuli; ut lucubrationes, quas adolescentiae calor ex excuderet, otiosus Inspicerem; et varios ingenii, seu partus, seu abortus, ad lucernam (tollendi mihi, an exponendi viderentur) explorarem. Reperi eos, uniusmodi omnes: id est, plerosque tales, quorum ego Noverca fieri, quam patens audire mallem. Nec longe iam aberat, quin deformes liberos in cunis praefocarem; cum amicorum apud me preces valuere: quod dicerent; saevire me gravius in tales non posse, quam si parcerem. Peius enim interituros, si lectorum iudiciis permitterentur. Peperci. Sed ii, cum satis adverterent, neque domi se, contra auctoris taedia munitos; nec foris in turba fore securos: Patronum sibi quaerendum censuere, cuius benevolo sinu excepti, protegerentur. Et talem ex animi sententia reperisse se, hic certe gratulatur; qui prior aliis ad Paternitatem Tuam auspicato se sperat confugisse: mox alios a tergo aliosque tracturus, ubi huic audaciae viderit fuisse impune. Quod eum promittere sibi, cum cetera Tua suavitas iubet; tum illud quoque iudicium. quo et antehac mea quaedam (aeque ac modo tenuia) non prorsus censueras aspernanda: sed iis comiter humaneque admissis, visus es, Meas esse aliquid putare nugas Eapropter Libello, hanc at TE viam affectanti, minus, quam oportuerat, pugnavi: cui, ut ut esse Malo contigerit, longus certe Magnusque ne esset, id operam dedi. Nomen ei Heroum Epistolas indidi: grandiusculum, haud nego; nec iis, qui Leandros quondam, et praetextatos Veneris pupos, in Heroum Orchestra locarunt, placiturum. Ceterum hos talium rhonchos ego non moror: et, vel res ipsa, qua describitur; vel ii, quorum nomine scribimus, hanc titulo invidiam sunt detracturi. Id, recte an secus, existimem; e subiecto operis indice statuatur. DEUS Paternitatem Tuam, Societati universae prasidem sospitemque cum bono publico diutissime servet. E Collegio Romano. Kalend. Ian. M. DC. XXXIII.