Latin · Hendecasyllable
SYLVULARUM LIBER SECVNDUS., VII. TRAGICUM GENERIS HUMANI., lines 2.7.19-2.7.21
Jakob Bidermann, Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres 2.7.19-21
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ergo, hic, anime excitare, sumptis
Ut pugnam vigil ordiaris armis,
Quae caelum dabit: inde tu magistrae
Virtutis tunicam occupa trilicem.
Tum mors irruat, ultimumque praesens
Collato pede conserat duellum;
Nil terrebere tu: sed unus illam
Securus properabis in palaestram.
Et plagis ibi confici, decorum est.
Dantur praemia vulneri, Coronae.
Quicquid conditur hic, vel hic, valeto:
Solus conditor hic, et hic ametur.
Insultent gravis interim, praemantque
Fortunae mala mille; tu repone
In lucro mala mille: nec sinistros
Rerum degener expavesce casus.
Vicae quicquid habes, Deo remitte;
Is, quod fecerit, optimum putato:
Tunc, o tunc, nihil ambigas, perenni
Tutam praesidio feres salutem.
Qui primus queruli poema lessi
Lugubri modulatus est Camena,
Is, nondum posita licet iuventa
Florentes ageret decorus annos,
In mortis tamen aestimatione
Votos haeserat et dies et annos.
Lucta denique iussus in suprema
Morti cedere: cessit, et quiescit.
Hunc, tu, quisquis es, sequeris, ortu
Aut primo phaethontis, aut secundo.