Latin · Hendecasyllable
SYLVULARUM LIBER TERTIUS., I. GENETHLIACUM DE CHRISTI NATALI.
Jakob Bidermann, Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres 3.1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Est unum tamen, est, quod in peracte
Non possum, o Superi, probare ludo.
Nam spectacula tam venusta, vestro
Quae nos edita vidimus theatro;
Una (fas mihi sit queri) unicaque
Peccarunt brevitate. Longiorem
Et ludum esse decebat, et soporem,
Nam certe, meus iste si rediret
Omni nocte sopor: fatebor; horas
Dormirem piger in meridianas.