Latin
SYLVULARUM LIBER TERTIUS., III. BASILICUM DE CHRISTI NASCENTIS STELLA., lines 3.3.19-3.3.22
Jakob Bidermann, Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres 3.3.19-22
Unproofread scanNot analysed yet
O suavem ter et amplius soporent
Quis vatum mihi prompserit, beata
Quae spectacula viderint in umbra?
Monstrabat (nihil ambigas) Olympi
Omnes, quotquot erant opes, Olympue
Monstrabat specus Alitum decoras
Hac illac volitantium cateruas,
Cerantes studiis, et aemulanti
Iunctos agmine, ut aulicis heriles
Possent obsequiis fovere Cunas.
Hos tales ubi adesse vagienti
Senserunt PUERO tot administros;
Hac mortalibus, inquiunt, in aula
Nec vernis opus est, nec est ephebis,
Promus Condus, et atriensis absint,
Et miles vacet, et satelles; isti
Caelestes ubi seruiunt clientes.
Aut, (mortalia ni locus recusat)
Nos ipsi, positis procul coronis,
Hac reges famulemur in caverna.
Omnes haec casa nos docet caducas
Rerum spernere copias; et omnes
Regni delicias minoris; omnes
Qua congesserat arca avita, praedas.
Et quanquam Solymi dolus Tyranni
Invitet; redeuntibusque totam
Nobis offerat hospitalis aulam;
Haec somni tamen abditi voluptas
Nos flexu decet avio, profani
Declinare superbiam palatii.
Verum Amphionio silente cantu,
Paullatim resides, sopore rupto,
Attollunt oculos. Nec usquam Arion,
Nec Stellae est iubar obviam: Relictus
Diumae tamen in parentis ulnis
Duntaxat PUER unus est: sed unus
Stella clarior omni, Arionisque
Cantu suavior. Hoc favente, Reges,
(Quamuis Stella dein, chelysque cesser)
Nec plectris eguere iam, nec Astris.