# Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres 3.4.13-15

Jakob Bidermann, Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres, SYLVULARUM LIBER TERTIUS., IV. CYGNEUM B. SIMEONIS., lines 3.4.13-3.4.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/silvulae-hendecasyllaborum-libri-tres/3.4.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/silvulae-hendecasyllaborum-libri-tres/3.4.13

Iam vitae satur, in lucro repostos
Si cursim fugiant, putabo menses.
Quid menses tamen auguror? Facesse
Tam longi mora temporis? Relictas,
Ut cursim fugiant, precabor horas.
Nil horis erit, ah nihil, futuris,
Aut quamvis erit, ah nihil sub illis
Ultra cernere nos iuvabit horis.
Ignoscant oculis meis Diurna,
Et nocturna, (videre taedet) Astrae.
Ibo nuntius, ibo; patriisque
Audax prodromus aggregabor umbris:
Umbrae surgite, quotquot estis, omnes;
Ducam vos ego conscius, novorum
Ad compendia summa gandiorum.
Nam, quod nocte dieque, mille votis,
Et desideriis modisque mille,
Annisque amplius invenire mille
Nequicquam cupiistis, illud, uno
Totum repperit Orbis in PUELLO.
Haec verbis ubi finiit supremis,
Abrupta ingemuit Senex loquela.
Qualis, cum sibi, nuntias propinqui
Sentit funeris imminere Parcas;
Surgit laetior, evocatque, fara
Servatas OLOR ad suprema, voces:
Cognatasque perambulans Caystri
Mulcet carmine tinniente ripas.
Applaudunt Socii, probantque: at ipsum
Laudato iuvat interire cantu.

---

Jakob Bidermann, Silvulae Hendecasyllaborum. Libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannhendecasyllabi_1.xml.
