Latin
3.1 to 3.3
Jakob Locher, Poematia 3.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
FEcit humanitas erga me tua: Reverende pater ut omni verecundia prorsus semota: nugas meas qualescumque: ac tenella poematia tibi dicarem: qui cum sis inter doctos atque disertos praelatos multum famigerabilis: Clarisque animi dotibus eniteas: non tamen mediocris Ingenii virum: qui tuam paternitatem unice colit: obseruat, ac veneratur: a te fastidioso Stomacho repellis: Immo quod vero verius est. Philomusum ut filium diligis. et bonorum externorum adminiculis iuvas, multisque commoditatibus erectum: in puluere iacere non sinis. mihi plurimum gratari soleo: qui, nescio quibus fatis: quo denique sidere? tam fidum patronum: tamque firmum Amicum nactus sum. Etsi tuae paternitati, et virtutibus ac honorum gradibus longe impar sum tamen recto sinceroque mentis affectu raptus. te amicum meum: te patronum, teque tutorem appellare non erubesco. Amicitiam non simulatam, non personatam, neque momentaneam inter nos morum ac Studiorum qualitas Immisso quodam ferrumine coniunxit: Tu quidem Philosophiae sacris praeceptis imbutus non ex utilitate. sed ex honestate, Amicitiae bonum pensiculas. Studiosusque erga eos exsistis: qui non Divitiis ac opibus abundant: sed qui ingenio valent: Virtutibus pollent. Eloquentia admirabiles effectus excitant: et verum bonorum omnium finem constituunt. O quotiens inter Eruditos, ac praestabiles viros gloriari soleo. de tua in me beneficentia: quam amicitiae honestae sororem non inconvenienter dicere possum. qua me non tam praesentem: quam absentem prosequeris. qua meae penuriae. ac domesticis angustiis saepicule prospicis. qua me ad studiorum labores. ac nocturnas lucubrationes erigis: qua denique efficis. ut mihi de te multo plura beneficia sperare liceat. O pientissimum amicitiae numen, quod me tuae paternitati dignissimae. sic insinuavit: ut Coalitam benignitatem. Charitatemque, nulla umquam tempestas. nulla fortunae atrocitas. nulla temporum aduersitas. dissoluere queat. Amicus enim. ut pytagoras in Symbolis reliquit: est ipse alter. Amicus inquam est igni et aqua magis necessarius. Sed qualis ait quispiam. inter te et tantum Abbatem comparatio: Si mundi bona et externam sortem intuemur: nulla penitus: Si animi dotes. et studiorum aequalitatem Comtemplamur: Aptissima convenientia apparebit Ambo namque a pueris. ut ita dicam. Musarum atque apollinis initiati sacris: Certamen carminis vicissatim propositi exercuimus. cortinam Phoebi Tripodemque auratum pari gradu conscendimus. studium Poeticum. quo nihil sacratius. nihil lepidius. nihil ad divinarum Litterarum cognitionem locupletationemque: conducibilius esse potest, alternis provocationum stimulis excitavimus. Ingenii ergo tui vivacitatem. Innatamque oris facundiam. Illud tuum mortilogium. et sermones quottidiani.