# Poematia 5

Jakob Locher, Poematia, Epistola Philomusi ad paupertatis amatores.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-locher/poematia/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-locher/poematia/5

ENcomion paupertatis. versibus subito calore natis composui. quod si recto iudicio pensitatum fuerit: nec divitibus quidem displicere poterit. Est enim paupertas. ut quidam philosophus respondit. Odibile bonum. saturitatis mater. curarum remotio. sine errore semita. sapientiae reparatrix. negotium sine damno. possessio absque calumnia Indetractabilis substantia. et sine solicitudine felicitas. Paupertatem esse magnum bonum, et expetibile: non solum christiani doctores affirmant. Verum etiam gentium philosophi. quorum seneca noster, dogmata sectatus: sic de paupertate ad Lucilium scribit. Si vis vacare animo. aut pauper sis oportet. aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura. frugalitas autem paupertas voluntaria est. Divitiae inflant aninas. superbiam pariunt: Invidiam contrahunt: et insolentiam dant. nihil autem aliud est insolentia. quam spes falsae magnitudinis. pauperies si laeta venit ditissima res est. casus miserabiles a ceruicibus pauperum longe semovet: Quibus avari ac divites insatiabiles, non sine magna cura, excruciabilique metu subiacent. O felicissimum paupertatis amorem: quae merito dici potest tranquillitatis portus. Vadum securitatis. regnum beatitatis: trames et ductus securissimae profectionis. O caeleste donum paupertatis: O et amabile desiderium: Qui nam rancores. quae denique lites paupertatis solium circumstant: non enim litigat paupertas. non abutitur testibus. Non violat iusiurandum. Insomnes noctes anxia non agit. parum habet, vel paene nihil. Cuncta tamen possidet. quicquid paupertatis titulo possidet. nec dominum laedit. neque ruinam praebet. tuta sunt omnia. quae moderamine et voluntate paupertatis gubernant. Est praeterea. ut Albertus magnus suevorum lampabile decus scribit. Bonorum operum effectrix paupertas. est victrix diaboli. Estque odoris suavissimi fragantia delectabilis. Deus pauperem diligit: et misericordia sua saepius respicit: ut psalmo decimo testatur regius propheta. Oculi eius in pauperem respiciunt. Idem psalmo trigesimo tertio. Pauper clamavit. et dominus exaudivit eum: Quid plura? perlegite nostrum Encomion. quicumque paupertatem diligitis. et boni consulite. forsitan haec tenuiora legisse vos non paenitebit. Valete.

---

Jakob Locher, Poematia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/locherpoematia.xml.
