Latin
Invectiva contra malum Veneris, Invidiae, ac Fortunae.
Jakob Locher, Poematia 8
Unproofread scanNot analysed yet
Imperium Veneris: iuga ferrea. grande capistrum
Adstringunt mortale genus: quod luxibus omnem
Conterit aetatem: Malaco quod languet amore.
Iungatinus amor recto moderamine fultus:
Et quem spondet hymen: nulla iam lege vetatur.
Sed lascivus eros: petulans cytherea, salaxque
Scansus in atra nocent femoris, titubantia membra,
Succiduosque pedes faciunt: palloreque vultum
Corrumpunt: animumque necant. et peste maligna
Confundunt sensus, usu rationis adempto.
Oscula spurca Venus stultis quae praebet: averni
Sulphur olent: taetras spirantque acheronte mephites.
Ergo quid in flammas caecus, vesanus, et excors
Sponte ruis: vel quid tam lubrica foedaque purgas
Antra cloacinae Veneris: sic contrahis atrum
In neruis morbum: cute psoras: mente furorem.
Quem fodit Invidiae telum: quem livor acerbus
In rabiem vertit miseram, requiescere nulla
Nocte dieque potest: oculis liventibus horret:
Pigra nec urgentem capiunt tunc membra soporem
Pectus alit virus: fauces et labra madescunt
Felle colubrino: macies et ruga senilis
Cerbereas buccas toto cum corpore foedant.
Infelix morbus? quo neruus, robur et artus,
Non solum pereunt: sed mens infecta gravatur
Erroris fumo, nemesi torquetur et acri.
Livor habet poenam. qua non poenalior ulla
Nascitur, et damnum quo non damnosius ullum est.
Auctorem proprium consumit. concremat. urit.
Et locat excubias in laeso corde nocentes.
Carnificesque truces sensus partitur in omnes.
Mordacis curae fomentaque dura ministrat.
Fortunam sapiens et fortis ridet inanem:
Nec metuit celerem mens bene sana rotam:
Instabilem putet esse deam. quae lubrica cunctas
Versat in orbe vices. fida nec usque manet.
In res humanas sua perfida iura, dolosque
Exercet: fixum nec sinit esse gradum:
Caeca suos caecat fautores: noxia sontes
Erigit: atque viros calcat iniqua bonos.
Donat opes fatuis: sceleratis praestat honores.
Integer et sanus spretus ubique iacet.
Felix ille quidem, vultu qui semper eodem.
Aspectare potest sortis utramque viam.
Qui lusus mundi, fastus, et gaudia vitat.
Confidit rebus fortuitisque nihil.
Sors premit insipidos fallax: nil pectora terret
Quae certum callent rite tenere modum.