Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vuunstio Vuimpinensi.
Vis neget esse Deum? diuina relucet imago:
Seu terram uideas: seu mare: siue polum.
Hil adeò spretum superas consurgit in auras,
Dicere si poßet: diceret, esse Deum.
Quis Lunae phoebique uices, quis dirigit astra?
Vim rebus propriam qui dedit, ipse Deus.
Quod fluit &refluit, seque intra littora pontus
Continet, id sacri numinis ordo facit.
Nec tamen aut coelo, terrave, marive creauit.
Nobilius superum dextera, quàm sit homo.
Hinc velut è speculo diuina potentia fulget:
Illius est causa mundus: at ille Dei.
Ofelix igitur qui se bene nouit, &ortum
Non se fortuito retur habere sui.
Frima Deus causa est, rerum communis origo:
Naturae certum sed dedit ille modum.
Ex homine illa hominem gignit: stimulante calescunt