# De plastica seminis facultate 100

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/100

Constat inter omnes, temperamento ma sculinum sexum, calidiorem esse foeminino. Refert ergo multùm qualis sit materia spermatica utriusque sexus, iten qualis sit sanguis maternus, non qualis sit σπσρματικὸς λόγος, qui unus idemque est in omnib. ποιητικὸν sc. quodammodo ἄνλον existens, & alterationis paßiuae expers, nempe alterando, ipse inalterabilis existens, pro uarietate materiae ipsum alterare κύημα dicimus, hac, primùm sexus differentes procreantur. Masculinus sexus calidior est, & materia ipsius perfectius elaborata & percocta generatur. Propter potentiam autem generandi actiuam, & propter organum eius potentiae, quo generare poßit, masculum dicitur animal. Ei opposita est materia, & impotentia, & organon impotentiae, ad foemineum pertinens sexum, qui quasi contrarius est imperfectione masculino. Efficiens porrò causa, ex materia, ut propter priuationem imperfecta, si non qualitate impediatur perfectum quid gene rat, ut masculum. At si materiae ἀδιυναμία efficiens impediatur si generet, tum contrarium perfecto, nempe foemininum & imperfectum sexum generabit. Imperfectum autem, quasi corruptio est perfecti, qua nimirum impeditur perfectioris generatio, permutatione in contrariu imperfectum. At foemininum contrarium est masculino in generatione animalium, quorum differentiae ut finientes causae, sunt necessariae ad generationem, tametsi neceßitate materiae proueniant, nempe propter materiae discrepantes crases. Huius argumenti quo sumus usi, pleniorem fidem qui requirit, et quasi τeκμήρια quaedam postulet, ex Aristo. requirat, descriptis.n.his omnib. nihil est opus, in manib. .n. sunt omnium doctorum Arist. libri. Formarum porrò & figurarum, et temperamentorum differentiae, nulla finiente causa determinantur, ut masculini et foeminini sexus discrepantia, sed sola neceßitate materiae proueniunt similitudines illae ac dißimilitudines. Verum σπορματικός λόγος cum sit um et immutabilis, qui poterit quaeso causa efficiens esse differentis sexus, item similium, aut dißimilium formarum, respectu prolis, & parentum?

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
